2914. Quod spiritus per intuitiones meas inventi, et affecti
Hoc commune fuit per totum tempus, quod inventi sint spiritus, et cum afficerentur ad loquendum, ad regendum, ad retorquendum, et aliud quicquam, quod fieret per intuitiones, et quod intuitiones mirabiliter dirigerentur versus eos, et invenirentur ab uno ad alterum, quasi per radios quandoque {a}, quod per intuitiones separarentur, et afficerentur cum multa varietate, sicut tunc se res habet; quare discrimina intuitionum et directionum earum hic describi nequeunt ob copiam differentiarum. 1748, 25 Aug. @a quondam intellexerim$