Spiritual Experiences (Buss) n. 2932

Previous Number Next Number See English 

2932. Iis quoque per loquelam tacitam dicere quoque dabatur, quod nihil usquam sit quod homo novit, sicut, quod ne quomodo musculi operantur actiones, cum tamen ibi, ut circa reliqua omnia, solum quae corporis sunt, indefinita sunt quae nescimus, et quod sint arcanissima omnium scientiarum, quae in corpore solum, cum tamen ne minimum eorum sciant; et tamen putant, nisi scirent et sic caperent, seu ut dicunt, intelligerent sensu quomodo sint spiritualia, quae intra eam sphaeram--et {1} ubi adhuc indefinitates, de quibus ne hilum novimus--[quod non credere possent]; quid {2} tunc inde existeret, nisi omnium negatio, et sic quoddam tale nebulosum, cui nihil inesset, in quod transformati quasi sunt, quia congruebat {3} ideis seu phantasiis eorum? 1748 {4}, 26 {5} Aug. @1 ms. sphaeram, et$ @2 ms. novimus; quid$ @3 ms. congruebant$ @4 ms. eorum. 1748$ @5 in ms. 25 in 26 emendatum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church