Spiritual Experiences (Buss) n. 2948

Previous Number Next Number See English 

2948. Quod scire qualis est harmonia, et similia, sic qualis est felicitas in coelo, hoc non contribuat ad felicitatem

Idea spirituali, cum aliis mecum, percipere dabatur satis manifeste, quod scire qualis est harmonia et inde felicitas in coelo, nihil contribuat ad felicitatem, sed potius demat, cum scientia praesens est, nam qui nusquam aliquid scit, is usque in harmonia et inde felicitate est, nam Dominus agit, absque quod sciat angelus, at cum scit, et simul ex scientia interesse velit, sicut tunc instructior, tunc ex semet, et sic turbat harmoniam in se et in iis qui in societate, quod ex multis constitit, quia idea ejus tunc talis est, quae reflectitur in scire, et in semet, et sic avertit se a sociis, proinde a Domino, quare ii qui non sciunt, et usque sunt, meliores multo sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church