Spiritual Experiences (Buss) n. 2966

Previous Number Next Number See English 

2966. Quod non loquantur spiritus a se

Indignati sunt perpluries spiritus, quod dicerem et quod cogitarem, eos non loqui ex se, sed ex aliis, quorum cogitata influunt, et sequuntur genium ejus {a} in serie, sic ut conjuncti sint, quoad cogitata; similiter se res habet cum eis, quorum cogitata influunt, quare alii sunt qui similiter cum iis agunt, cum quibus etiam [quum] aliquoties loquutus, dicens quod similiter se res habeat cum iis, ii quoque indignati vel molestia affecti, ita est catena quaedam cogitationum unius in alterum, quae orditur a Domino per coelos, sic ut sit continua quaedam mediatio, seu continuus influxus. 1748, 28 Aug. @a h.e. loquentis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church