2969. Quomodo et qua causa putent spiritus a se loqui, et non teneri in vinculis
Ex spiritu nunc loquente percipere dabatur, unde id, quod putent spiritus se ex semet loqui non ex aliis; tunc nempe putant spiritus a se loqui, cum ab aliis non solum affectio et persuasio infunditur, quod fit tam dextre et vive, ut nequaquam sciat spiritus ac homo quam quod ex eo {a} sit, quod ab experientia satis nosse mihi datum, [sed] etiam {1} tunc voces sequuntur {2} convenientes, quandoque aliae secundum loquentis naturam cogitandi, quae differentia non impeditur sensum: at vero cum aliud ab aliis, sicut nunc factum, cum spiritu, ei inducitur loqui, tunc quidem id eloquitur, sed tunc scit quod non ex se, quicquid enim ex cupiditate et ex affectione, hoc liberum. 1748, 28 Aug. @1 J.F.I. Tafel et$ @2 ms. sequuntur$ @a = se$