Spiritual Experiences (Buss) n. 2972

Previous Number Next Number See English 

2972. De campanatis spiritibus

Audivi heri ut reor [2862, 19 Aug.], et nunc iterum spiritus sonantes sicut vaccae cum campanulis, qui vadebant anteriora versus e longinquo {1} e regione sinistri oculi, qui timorem incutiunt quo vadunt, timorem quoque sensi apud me ab iis, majorem, absque dubio, [senserunt] spiritus; sonus campanarum loquebatur, "tager du den sac tager jag den, tager du mycket, sac tager jag litet {a}"; ubi vadunt purificant campum mundi spirituum a malis, eos in fugam abigendo, et dissipando, ita quoque est species venti orientis, ad dispellendum, et dissociandas societates male consociatas [vide 2121-27]. 1748, 28 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. longinqui$ @a = si to hoc sumas tunc ego illud sumam, si to multum sumas tunc ego paucum sumam (verba suecica)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church