2981. Una sphaera succedit etiam alteri, quod etiam ostensum: omnes sphaerae disponuntur a Domino; absque communibus sphaeris non possunt existere particularia, quod ostensum quoque per instrumenta chordacea, quorum si non detur commune sicut corpus, cui concordent particuaria, nequaquam sonus, ne minimus dari potest, sic in omnibus reliquis.