2986. De sphaeris communibus, et particularibus
Aliquantum illustrari potest, quomodo se habent particularia in communibus, ex instrumentis chordaceis [vide 2981], in quibus corpus facit communem sonum, ex quo et in quo particularia existunt, et eorum soni sunt secundum commune, sicut notum cuivis est: quare particularia indefinita dantur cum suis differentiis particularibus, sicut omnes toni, et usque sonus {a} omnium in eorum differentiis concordant {1} cum communi, inde jucundum, sonorum, acutum, etc., ita quoque loquela {2} hominum, cujus vocum varietates et differentiae trahunt a communi, suam jucunditatem seu injucunditatem [habet] a cummuni affectione, et quod sonus esse possit a consonante omni systemate osseo corporis, secundum affinitates cum proximis: similiter cogitatio, similiter omnis motus corporis, seu actio, nisi communis dispositio omnium musculorum sit, per pulmones, et eorum per affectionem, non dari possunt motus particulares; ita in reliquis. @1 in ms. concordat in concordant emendatum per n supra -a- positum, sed emendatio sonus in soni forte omissa$ @2 in ms. loquelae in loquela emendatum esse nobis videtur$ @a h.e. soni$