Spiritual Experiences (Buss) n. 2988

Previous Number Next Number See English 

2988. Quod persuasio insinuari nequeat nisi per temporis tractus et gradus

Conquesti sunt quidam ex spiritibus interoribus, qui erant intellectualis fidei, quod non aliter possint, nam ex singulis consulere volunt suam rationem, et sic haerent in dubio {1}, sed iis responsum est, quod quidem iis dari possit aliquid persuasionis, sic ut non ita existeret [dubium], sed dare persuasionem non satis est, in uno statu et in uno momento, nam mutato statu, et momento mox sequenti tales sunt ut prius, quare persuasiones dantur a multis confirmantibus, et paullatim seu per gradus, ita insinuatur [persuasio] a Domino secundum ordinem et eorum naturam ac indolem, ut radicem figat, et suc persuasi sint, sicut angeli, seu in persuasionem elevari [possint] {2}, a Domino, nam persuasionis status omnes Domini sunt. 1748, 29 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. dubium$ @2 vide indicem ad Persuasio$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church