Spiritual Experiences (Buss) n. 2993
2993.
De efficacia ex diversitate styli
Ostensum mihi ad vivum est, quomodo quidam {1} qui solum nitori styli student, continue animum in styli nitore et inde applausibilitate {2} habent, non autem
in re, solum ut inde celebretur is qui scribit, quia res sublimes tractat, sic quod continue tunc reflectat in sui laudem, et praeeminentiam ex stylo, [et] {3} quod talis stylus nihil efficiat {4} apud
eos qui interiores sunt, et quod tales contemnant alios et talem stylum quo res plene ad captum exponitur, quorum stylus talis est, ut verba seu voces sequantur ex bonitate cordis, quae {a} est emendatio
proximi, et ejus informatio, tunc res formant stylum, cujusvis secundum ejus dotem; at penes illos de quibus, stylus format rem, suc ut ex stylo ad rem referatur, quod nihil efficaciae habet,
et non res regat stylum. 1748, 30 Aug. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quidem$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. applausibiliter$ @3 cf. indicem ad Loqui, Proprium, Scientia, Scribere, et Verbum$ @4 ms. effeciat$ @a
intellexerim cujus finis$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church