Spiritual Experiences (Buss) n. 2997

Previous Number Next Number See English 

2997. Quidam ex iis delati ad aliquam distantiam, et influebant, ac videbant quae apud me, interrogati de iis quae viderant, et tunc missi in similem prorsus statum in quo fuerant in vita corporis, quoad id quod alia dicerent quam seetirent, sicut multis est ex variis causis, et sic quod {a} dicerent se nihil meminisse, quod etiam dicebant, bis, quod miratus, nam videbatur mihi quod meminerint, etiam aliis, cum itaque alia dicebant, quam noverant, ex usu in vita, ex non necessitate, dejecti sunt seu delapsi ad loca sua, ubi in similem statum missi, dicebant, quod non oporteat dicere; (2998.) ita informatus {1}, quod nequaquam aliud dicere debeant quam quod cogitant, nisi ex necessitate ultima; erat, quia nondum tales erant, ut influxus Domini apud eos operari posset, ut dicerent, quae cogitarent. 1748, 30 Aug. Exinde concludi potest, quod tales etiam immitti possint in coelum, sed non diu subsistere, ne quidem in exteriori atrio; cum nec possent esse in exteriori atrio, sic non potuisset dari correspondentia interiorum cum exterioribus. @1 J.F.I. Tafel informati substituit$ @a = ita ut$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church