3002. De vi intuitionis in altera vita, ita de vi intuitionis per fidem, et persuasione eorum quae sunt fidei
Hac nocte in vigilia, et mane ostensum est, quam vim in altera vita habet intuitio, et simul persuasio: erat quidam, qui putabat quod per intuitionem directam in alios, posset eos ducere et auferre quocunque vellet, quod quia in altera vita ita commune est, ut per intuitiones possint alios ad se allicere, et eorum cogitationes suis adjungere, ita etiam convocare plures, praeter innumera, quae efficit intuitio--talis {1} est draconis cum convocare vult maleficos, talis est eorum, qui excitant alios, ut praesentes sint--ideo {2} est magia inde communissima in altera vita; et putant spiritus quod possint omnia facere solum per tales intuitiones, de quibus plura dici possent. @1 ms. intuito, talis$ @2 ms. sint, quare (sic!)$