Spiritual Experiences (Buss) n. 3006

Previous Number Next Number See English 

3006. Insanus iste, de quo supra [3003], is quia evocatus a similibus ad infestandum me, cum dormirem, quod prorsus vetitum, ut insidiarentur homini dormienti, dejectus est a quodam loco superiore, et in infimum terrae, et ibi alligatus cuidam longo palo seu statuto axi, et ibi circumligatus, et extensus, sicut esset axis non spiritus, de quo etiam in persuasionem trahebatur; et inde dein, in locum remissus, ut seclusus a societate aliorum viveret, et inter tales, qui similis phantasiae sunt, ut quisque alterum infestaret per similes phantasias et intuitiones persuasivas; qualis inde cruciatus, antequam desuescat, potest concludi. 1748, 31 Aug.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church