Spiritual Experiences (Buss) n. 3024

Previous Number Next Number See English 

3024. Inde fluit, cum spiritus plures sint, seu spiritus diversae indolis, quod unus seu unum genus arripiat hoc in idea, quod sibi congruit, aliud genus aliud, imo aliud genus quod distat {1} inde, et quod experientia scio etiam quod dependet ab eo; sicut qui viderunt excrementa et non alia [2843, 2850-53, 2901], qui nihil aliud student quam ut inde magicum discant, qui omne bonum in malum [2743]. @1 in ms. distant imperfecte in distat emendatum$

3024a. Ideae quo magis clausae sunt ab homine, sic ut modo unam rem intueatur--quod {1} ex persuasione venit, a cupiditate, ab eo quod semet et mundana spectat, sic clausae sunt ab homine--eo {2} minus periculosum est, nam tunc non possunt ideae spirituum diffundi ad plura, et sic infundere homini quae sunt mala, praeter ea quae homo sibimet acquisivit. At qui in fide, eo melius est, quo minus ideae ad unum determinatae sint, sed ut sint applicabiles ad singula momenta, hoc est quo fluidius ut ita dicam in homine, et minus pertinax et durum, eo facilius a Domino flectitur ad omnia quae beneplacent Domino, et ad bonum. 1748, 1 Sept. @1 ms. intuatur (sic!), quod$ @2 ms. homine, eo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church