Spiritual Experiences (Buss) n. 303

Previous Number Next Number See English 

303. Quod qui intimi sunt, sint quasi bases et quasi multiplicata centra sicut stellae in coelis, ad quas caetera se referant, ut ad sua centra

Quod Regnum Dei Messiae sit ordo perfectissimus, ipsaque perfectio, et forma inde, unicuivis constare potest; ita quia forma perfectissima, etiam sua centra, seu suas bases, spiritualiter intellectum habere debet, ii qui intimi sunt et maxime in misericordia Dei Messiae, sunt similia centra, quae assimilantur stellis coelorum [Dan. XII: 3], in quibus est repraesentatio Regni Dei Messiae, sicut in omnibus et singulis, quae in natura sunt, sed ordinem eorum non possum scire, minus describere, quia excedit intellectum humanum, qui formas coelestes alte ignorat. 1747, die 5 Dec. {1} @1 supra 5 Dec apparet 1 Dec sed lectio incerta est$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church