3033. De influxu
Cum ageretur de influxu communi, et in specie in unumquemvis, tum quod unusquisque spiritus et angelus sit centrum influxuum, ita quod myriadum myriades influant in unamquamvis ideam, quam homo et spiritus putat simplicem, seu unicam, tunc {1} per ideas spirituales sublimes dabatur quibusdam, qui capaces essent recipiendi, percipere quod ita se res habeat, inter quos erat uterque Mahumed; qui dicunt nunc se percepisse ita, ut prorsus persuasi facti sint, quod ita se res habeat, et quod homo nusquam possit id capere, cum putat ideam esse simplicem, sicut nec quidam spiritus; proinde non capere possunt, quamdiu homini et spiritui coelum non apertum est, ut talis perceptio iis possit infundi. @1 ms. unicam; tunc$