Spiritual Experiences (Buss) n. 3035

Previous Number Next Number See English 

3035. Percepi quoque, quod iis ostensum, quod idea societatum in mundo spirituum comparari queat, ex consociationibus musculorum in homine, et eorum per fibras et indefinitos alios nexus, communicationes, quod influant secundum affinitates in unamquamvis actionem simplicissimam; et quod pulmonis respiratio ideo mutata in talem, quia pulmo est, qui in musculare systema operatur in communi, sicut notum est ab iis quae scripta de pulmone. {a} 1748, 2 Sept. @a ibid. 337$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church