Spiritual Experiences (Buss) n. 3039

Previous Number Next Number See English 

3039. Tales sunt mali spiritus, ut velint quod boni nusquam resistant sed cedant, sic ut possint iis omne malum inferre, at responsum iis, quod non possint non resistere, et si non resisteretur, abuterentur ii bonitate eorum, et intenderent {1} perdere omnes in coelo et in terra, quare resistitur, et quidem mundus spirituum ideo talis est, ut malum iis infligatur a malis, quamvis boni videntur una esse, cum tamen non ita est. 1748, 2 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. intendere$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church