Spiritual Experiences (Buss) n. 3041
3041.
Cum de formis actum, quod ab iis constituatur maximus homo, et formentur membra see provinciae, et quod ii, qui non initiati sint in societate, sicut unus, agere, in gloriam Domini, non in maximo homine
sunt, percepi indignationem a spirituum mundo, quod ii non quoque essent inter eos, qui maximum hominem constituerent, sed iis responsum est, primum malis, quod prius non possint esse, quam cum sicut
fimus rejecti in terram, et sic inde [instar] {1} eorum quae inserviunt succo plantae aut arboris, intraverint, tunc {2} primum possunt esse in societate seu in arbore: aliis quoque malis
responsum, quod non aliter considerari possint, quam quae in ventrem immittuntur, et iterum, quia nihil quod conducit nutritioni, ut excrementa, ejiciuntur {3}; ita quoque foret si admitterentur in tales
choros seu formas. Quidam usque instabant, quod vellent interesse, quod permissum, sed dictum, quod non possent; quia tam crassa sunt. 1748, 2 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel$ @2 sic J.F.I. Tafel tum$ @3
ms. ejiciantur ut videtur$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church