3046. Spiritus angelici Joviales in perceptione coelesti sunt, et sic datur cum iis sociare cogitationem, quam non intelligere possunt spiritus interiores mali hujus telluris, quare indignantur valde, et dicunt se non vivere posse, et tentant quoque intelligere, et hoc est impossibile, quod non credunt; quod impossibile sit iis dictum, nam cogitativa loquela coelestis a Domino insinuatur; at spirituum istorum malorum ab iis trahit originem, et patent illico, ex sola eorum cogitatione, et tentamine, quales sunt, et quid conantur.