3052. At vero loquela angelica se habet in gradu superiore similiter, sicut facultas, nam facultas ista non dari potest, nisi interior adhuc est, quae multa comprehendit in singulis ideae; appercepi quod instruerent alium, sed num perceperit non scio, id scio, quod communia inde veniunt, quod pluribus mihi constiterat, tum quod affectiones plurium in communi inde redundent: quod in loquela angelica esse non potuerim, percipio causam, nempe quod in corpore sit spiritus meus, et spiritus induant omnia ea quae sunt memoriae meae corporeae, quare non dari potest, ut in ea sim. 1748, 5 Sept.