Spiritual Experiences (Buss) n. 3058

Previous Number Next Number See English 

3058. Tandem cum iis loquutus, ubi erant in altissimo, referentes {a} mihi, tum quia in statu vitae corporis essent eo, quod non crederent spiritus [dari], nec quod quisquam cum spiritibus posset loqui, tunc putabant similiter, quia in eo statu, quibus cum dicerem, quod credendum sensibus, sicut visui, odoratui, gustui, auditui, tactui, cum mille varietatibus intra jam paene 3.5 annorum, quod sic credendum, quod sit--nunc {1} quod eadem scribam coram iis, quae nullus homo facere posset, nisi esset simul cum spiritibus, nam scribere haec ita, non dari potest a quoquam aliter-- {2} tandem semel fassi sunt quod ita se res habeat, quod loquar cum spiritibus. 1748, 5 Sept. @1 ms. sit, nunc$ @2 ms. aliter; sed$ @a = iterantes$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church