3066. De Chinensibus
Unus chorus ad meeveniebat mane, quem non ita cognoscere potui, unde, quia chori loquelam et repraesentationes nondum ita percipere datum, sed quod ex Asiaticis regionibus, et ubi Chinenses, percipere possum ex eo, quod sisterent speciem animalis cujusdam, scilicet hirci lanati coram me, tum quoque placentam ex granis eorum, tum cochleare quoddam ebenum, inde tum etiam verum {1} ex eo, quod percipiebant quomodo eorum natatiles urbes formantur, sicut ad Pekin et alibi, ibi loci. @1 J.F.I. Tafel dein$