3095. Quod philosophicae veritates convincant fortius eos qui tales sunt, quam reliqua
Cum quibus loquutus, [iis] ex philosophicis veritatibus, sicut quod causa principalis et causa instrumentalis unam causam agant, ita per ideas spirituales ostensum, quod ii qui sunt modo organa seu causae instrumentales [se] putent vivere seu esse causam principalem, vim agentem, vivam, efficientem, inde ii qui tales erant ita convicti erant, ut miratus sim, tametsi mali, sic ut ita veritatem intuerentur; alioquin etiam cum de universali providentia loquutus, quod universale non sit nisi a singularissimis, similiter convicti, tum quoque Philosophus suo tempore celebris, cum perciperet ea quae de formis, de quibus n. 649, 660, 676. Ii autem qui talia non curant, delectantur iis non propter ea, sed ut sic convinci queant tales, quare {1} hos {2} cum zelo adjuvant, ut imprimantur aliis. 1748, 6 vel 8 Sept. @1 ms. tales. quare$ @2 J.F.I. Tafel hoc$