3105. Quod homo multas veritates sciat, sed non agnoscit illico ut ratiocinatur
Aliquoties contigit, quod ii qui veritates coelestes in vita praedicarunt, et ardenter aliis {1} inculcarunt, cum iis in altera vita demonstrarentur, quod eas negarent, quia in statu ratiocinationis de iis fuerunt; sicut quod Dominus eos per spiritum Ipsius, regat eos, hoc praedicatores ardenter urgent, et orant quod Dominus per spiritum Ipsius regat, dictet iis voces, indat ori eorum quid dicant, quod adsit et unumquemque ducat, quod nihil quam ab Ipso, quod hominis vires nullae sint, et sicut stipes in regenerationis actu, et similia, cum iisdem ad oculum eadem demonstrarentur, quod ita esset, [tunc] quia in statu ratiocinationis de iis, et quia fides eorum fuerit scientifica, mirati sunt sicut alii, et in corde negarunt, at cum iis in memoriam revocatum, quod usque in vita sua haec urserint, et praedicaverint, imo in praedicatione se credere sibi visi sint, tunc illico agnoscebant, et affirmabant, ex quibus constare potuit, quod non fuit cordis fides, sed memoriae; nunc quoque contigit, cum cogitaretur de eo, quod ita homo creatus a Domino sit, ut dum in mundo, etiam in coelo cum angelis esset, et sic conjunctum foret coelum mundo, unus praedicatorum sui temporis dixit, quod haec potuisset praedicatione ita (3106.) amplificare, et cum persuasione apud se, ut omnes quoque viderentur sibi persuasi, ad minimum dicerent, quod praedicavisset sicut angelus, sed usque dum in altera vita demonstratur quod ita sit, nempe quod ego talis a Domino sim, quod in mundo spirituum percipere possim quid {2} dicunt, quid agunt, et ii per me in mundo, tam mirum iis obvenit, et tam incredibile, ut dixerint, quod hoc nusquam in vita cogitaverint, praeter similia alia. 1748, 9 Sept. @1 ms. alii$ @2 ms. quid quid sed J.F.I. Tafel quidquid$