Spiritual Experiences (Buss) n. 3107

Previous Number Next Number See English 

3107. Quare homo prorsus in alio statu est, cum in Ecclesia, tam qui concionatur, quam qui audit, dum non reflectit ad ratiocinia, quae objici queunt, quam dum est in ratiociniis; sicut de vita post mortem, quis non credit vitam post mortem, dum praedicatorem audit ardentem, usque ad gemitum et lachrymas? at quis credit vitam post mortem in statu ratiocinationis? missi {1} quidam in statum zeli, sicut dum praedicarunt et in ecclesia audiverunt, tunc erant in statu persuasionis talis, at scio quod extra statum illum non tales sint, sed mirentur in singulis, ut alii, quod ita se res habeat. 1748, 9 Sept. Etiam in tali statu insignes praedicatores fuerunt per moram temporis, [ut putarent] quod impossibile esset, quod potuisset homo loqui cum spiritibus, ex eo, quod in ea opinione fuerunt in vita, percipiens {2} si tale quis iis (3108.) dixisset in vita, quod prorsus negavissent, dicendo quod illusiones essent; quare in tali statu fuerunt apud me, inquirendo an ita sit, putantes {3} tunc quod illusio, et nihil sciam ex iis, quamvis ii sciunt, sed tandem convicti, in alium statum ducti sunt, ut autumarent; nunc quoque in statu autumandi sunt, sed non in statu credendi, 1748, 9 Sept. Etiam talis quandoque praedicatio persuasiva datur, ut qui nihil credunt, et putant se morituros sicut bruta, quod tunc quasi elevari in coelum sibi videantur, sed usque mox, ut exeunt ab Ecclesia, nihil credunt, et similia alioquin subsannant; quod eleventur in coelum ex idea spirituali percepi, tum quoque experientia viva apud quosdam. 1748, 9 Sept. Cum homines in tali statu persuasivo sunt, et elevantur {4}, tunc Dominus operatur, et ea inseminat mentibus eorum, et illa recondit, quae vocantur "reliquiae"; tum quoque aliis multis temporibus, ut dum in infortuniis, tentationibus, quod mihi nunc insinuatum. 1748, 9 Sept. @1 ms. rationcinationis: missi$ @2 sic ms. forte pro [ego] percipiens vel percipientes$ @3 ms. putans$ @4 ms. est, et elevatur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church