3116. Quod spiritus in altera vita non solum conspiciantur in locis certis, sed corpora eorum in certo positu
Quidam apparent in loco suo stantes, qui usque dixerunt mihi quod ambularent, et quidem erecto corpore; quidam, ut intra corpus, qui capite deorsum, et dorso scapularum sursum; quidam sedentes, super solio; quidam quoque sedentes sed non conspicue; quidam aliter, quod ex aliis causis venit; quidam quandoque tanquam strati jacentes, et sic porro. 1748, 10 Sept. Quod unus spiritus ducatur ab altero, et sic porro Ex pluri experientia mihi notum est, quod unus spiritus ducatur ab altero, et sic porro, sic ut nullus sit qui non ab alio ducatur; quod et fassi, iis ostensum, sic ut {1} @1 hic articulus inabsolutus et non numeratus pluribus lineis transversalibus potius deletus esse videtur$