Spiritual Experiences (Buss) n. 3123
3123.
De velo subtili
Erant spiritus alte supra caput, e familia sirenum, qui ita latenter agebant, ut non nisi quam post moram aliquam temporis pateret, putantes quod sic liberi quia subtiles, sicut in
puriori, iis dictum, quod ideo non liberi, et quod subtilissimum eorum, appareat iis quod omnium subtilissimum eorum, appareat iis quod omnium subtilissimum sicut aliis, at quia pergebant, velo
quodam subtili et in subtilius quasi disparente abducti sunt circum caput, sicut uncus {1}, et deorsum. 1748, 11 Sept. Putabant ii, quod non mali essent, sicut sirenes solent, sed dicere datum eis,
quod intentio cur ita subtiles esse vellent, regnaret in caeteris omnibus, quae intentio seu finis erat, ut aliis vellent puriores esse, quare utcunque agerent, regnante eo fine, vertitur usque omne
in tale, quod adblanditur {2} fini, quod est in aliorum despectum, 1748, 11 Sept.; nam {3} illudere aliis volebant, et eos regere secundum suas phantasias. @1 sic legimus, contra indicem ad Siren et
Velum, ubi unus et J.F.I. Tafel, ubi unius$ @2 ms. ablanditur$ @3 ms. Sept: nam$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church