3132. Quod sphaerae spirituum et societatum etiam per odores sistantur
Illico ac aliqui spiritus appellunt, tunc {1} qui ibi sunt, Domino ita concedente, percipiuntur quales sunt, tam spirituales quam
coelestes: quod pluries factum, nam insinuatur illico, qualis ejus vita, et qualis fides; eaedem sphaerae quoque, cum Dominus ita concedit, sistuntur quoque per odores, etiam spiritibus sensibiles: tam
per odores rerum vegetabilium, quam per odores animales seu corporis varios; praeter sphaeras terroris, timoris, tristitiae, anxietatis, sicut hodie, propter quas aufugerunt, etiam magnitudinis animi,
quae variae {2}. 1748, 12 Sept. Sunt quoque sphaerae cogitationum et affectionum mixtae, sicut quod (3133.) draco non possit sufferre, cum eum credunt minus dolosum quam alios, et probiorem aliis,
quia omnibus imperare cupit [vide 3074], de qua sphaera aliquoties questus est, et se aliunde recepit: in genere sphaeram fidei non tolerare possunt mali spiritus: quare