Spiritual Experiences (Buss) n. 3146

Previous Number Next Number See English 

3146. De variationibus status

In altera vita solent etiam reduci in statum infantilem, puerilem, et adolescentem, ita prorsus, ut non aliter sciant, quam quod in infantia, pueritia et adolescentia, quidam nunc in eum statum reductus est, qui {1} tunc non aliud scivit, nec aliter loquutus, quam sicut tunc cum fuit {2} in prima adolescentia, et quidem cum parentibus {2} suis, et avis, qui prius eum non amare potuerant, ob actualitates, quas sibi contraxerat, at tunc apud parentes amor erga liberos, seu storge, excitatus, et eum tenere amabant, quorum amor etiam mecum communicatus; loquutus quidem ita, ut si non puer, potuisset ad indignationem redigere parentes, nam ex aemulatione cum fratre in infantia, dicebat, quod is auferret omnia, per quae percipi quoque infantile potuit, quod auferret amorem parentum, quia plures {a}; hoc infantile erat quod amabant, et consolabantur eum, quod nihil posset auferre, et nunc fratrem percipio, qui infans mortuus, nunc vir, insinuantem, quod dare ei vellet omne quod ejus est, et tunc tenero amore, quo alter etiam contra actualitatem, ita commotus est, ut lachrymaverit. 1748, 13 Sept. @1 ms. est; qui$ @2 imperfectum in ms.$ @a h.e. plures [liberi]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church