3149. Quod timor sit pudoris, tum reverentiae
Ex viva idea, simul ab experientia viva, scire mihi datum est, quod qui absque timore omnium periculorum {1} sunt, sicut de Temerario prius dictum est [3135-41], nisi in simili gradu habuisset timorem jacturae famae, nominis, et talium, quae eum exponerent non solum mundo, sed etiam sibi, quod fuisset excrementitium cum urina tam foedum, ut nusquam foedius concipi potuit, quare ei fuit talis timor ut describi nequit, qui continuit eum, ne extravagaretur talis animus, qui prorsus nullius timoris erat in periculis pro morte; nam timor quod amitteret nomen fortitudinis, tantus (3150.) erat, ut prorsus in simili gradu esset cum eo quod absque timore in mortis discriminibus fuisset, ex quo etiam constare potest, quomodo Dominus eum duxerit, ne foret excrementitium {2} foedius quam usquam aliquis in mundo, quod etiam is agnovit et fassus est quod tale excrementitium inexpressibile fuisset, nisi omnium timidissimus in universo orbe terrarum fuerit. 1748, 14 Sept. @1 ms. perculorum @2 ms. excrementium$