Spiritual Experiences (Buss) n. 315

Previous Number Next Number See English 

315. Quod cogitationes hominis, ac ejus ideae, tam manifestae {1} appareant in coelis, et quod [qui ibi] tam manifeste videre possint eas influere ad hominem et eum ducere ad loquendum, ut homo non autumare queat manifestius dari. @1 ms. manistae$

Quaedam anima erat, cum malis spiritibus circum eumqui, ut arbitrari possum, nusquam aliud putaverit quam {1} quod ex se omnia et singula cogitaret, ac ageret; ut appareret distincte coram animabus et spiritibus circumstantibus, quomodo talis anima ducitur, et quod nihil usque dicat loquaturque nisi quod per spiritus circum eum,ei invisibiles, influat, modo vocula dictabatur, et apparebat, ut fieri solet in coelo spirituali, et audiebatur, quod vox demissa se volveret inter spiritus, et sic veniret ad omnes, qui loquebantur, et anima in medio, sic putabat se loqui ex se, nec aliud, is dicit nunc, quod nosse potuit; mox similiter sed citius loqui secundum cogitata ejus concedebatur, ut sisteretur, quam manifeste eadem appercipi et audiri queant {2} in intimioribus adhuc: loquela fiebat cito, sicut homo dum cogitat, aliquantum {3} lentius quod {4} simili modo existebat sed {5} tunc appercipi potuit, quod anima ista circumdata nihil aliud scire potuit, quam quod is esset, qui cogitabat loquebatur[que]. 1747, die 8 Dec. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. quod$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. audire queat$ @3 ms. cogitat; aliquantum$ @4 ms. lentius, quod ubi lentius imperfecte scriptum est$ @5 ms. existabat (sic!), sed$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church