3160. De iis qui sensum communem referunt
Spiritus veniebant supra me ad aliquam altitudinem et amplitudinem, sonantes simul ut multi, qui sicut mihi visum in nulla distincta idea, sed in communi omnium erant, putabam non aliquid distinctum ab iis percipi, sed commune indistinctum et obscurum, ut solet, sed usque mecum per alios spiritus eis adjunctos loquuti, sic ut sonus esset, cujus ideas ita potui percipere, nam tale commune {1} non cadere potuit in ideas quae sunt loquelae nisi per alios, qui tales sunt; quod commune omnium simul cogitarent, percipiebam manifeste ex tam multis simul, et quasi innumeris indistincte in cogitationem meam alluentibus; cum quibus loquutus ita ut dictum, dicens, quod communia talia non possint distinctam ideam alicujus rei habere, sicut solet in (3161.) cogitatione hominis communi, quae non solum est obscura sed nulla, tum dicens, quod quidem communium dentur variationes, sed usque similes, nempe obscurae et sicut nullae; ast per quadrantem si non dimidium horae ostendebant mihi quod distinctam communium et omnium in communi simul ideam haberent, nam omnes variationes et mutationes cogitationum mearum, ita accurate observabant cum omnibus et singulis, quae circa variationes et mutationes cogitationis et affectionis meae existebant, ut non alii spiritus melius; ex quibus manifeste concludi potest, quod distinctam communium ideam habuerint, et quod melius quam alibi, quia vera dicebant, et simul omnia et singula ea intuebantur, quae ad conclusionem necessaria fuere; et quidem (3162.) sic, ut inciperem quasi timere aliquid plus cogitare, nam detegebant ea, quae non ita vellem detegi, quoad affectiones et similia quae in meae cogitationis et affectionis varietate latebant; quare etiam percipiebam apud me torporem, ut non amplius loquendi cum iis. Qui torpor cum animadversus, caput crinitum apparuit non procul a facie, qui {2} intus in corpus meum se inferens, aliquid rauce loquutum, erat spiritus ita apparens, quia solum corporeum {3} simile, ut nunc insinuatur, nempe commune corporeum correspondens {a} significabatur; quare etiam tandem in somnum lapsus est {4}. @1 in ms. tales communes in tale communes emendatum$ @2 sic ms.$ @3 J.F.I. Tafel: "corpori, nisi legeris corporeum"$ @4 sic ms., forte pro sum$ @a h.e. correspondens iis, qui in communi idea erant (vide indicem ad Capillus)$