3174. De intelligentia angelorum
Loquutus cum spiritibus de intelligentia angelorum, quod tanta sit ut describi nec concipi possit, sicut ab hoc uno constare possit, quod propositum, quid timor amoris? spiritus qui aderant nullam ideam ejus habebant, quare dictum, quod quid timor amoris, in eo solo statu, de quo tunc dicitur, in idea angelorum tam multa comprehendi simul possint, ut per magnum volumen hoc {a} describeretur solum una idea, et tamen non dimidium potuisset exprimi ad intellectum humanum. 1748, 15 Sept. @a vide praefationis hujus voluminis$