Spiritual Experiences (Buss) n. 3181

Previous Number Next Number See English 

3181. De sommiis, quomodo et a quibus producuntur {1}

Per experientiam plurem edoctus, quomodo somnia producuntur, et quinam spiritus ea {2} producunt; eram in statu vigiliae, et alius in statu somni seu in somno, eram tunc spiritus quasi cum spiritibus, et sic datum mihi interesse iis spiritibus, qui somnia introducunt, et datum quoque est mihi somnia introducere, et quod ita esset, edoctus ab experientia, quia alter expergiscebatur {3} ter quaterve post somnia a me introducta, et tunc {4} memorabam ea, quae agnoscebantur; quae mihi introducere dabatur erant amoena et jucunda. Instruebar tunc viva experientia quinam essent qui somnia introducebant, et quomodo, fiebat per repraesentationes, ob finem ut dormiens delectaretur, suntque ii quibus munus vigilandi super hominem, ne a malis spiritibus infestetur, cum dormit; hoc munus obeunt, in vigilia, cum summa delectatione, sic ut aemulentur, quinam eorum adesse possint; et quia boni spiritus, amant ea quae jucundissima et delitiosissima iis sunt. @1 supra caput scriptum apparet manu B. Chastanier vide etiam no. 3380. 3381.$ @2 sic J.F.I. Tafel; ms. eos$ @3 ms. expersicebatur$ @4 J.F.I. Tafel tum$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church