3189. De iis qui excitant urinam
Quandoque excitata est urina apud me, et quidem a spiritibus, sicut nunc quoque, et instructus quod ab iis qui summe {1} urinosi sunt, seu prorsus contrarii amori conjugiali, et usque libidine feruntur; qui cum libidine feruntur, excitant urinae ardorem, quod etiam alioquin, sicut apud me, in libidine excitatur, nam quod conjuncta sint, notum aliis permultis esse potest. 1748, 17 Sept. @1 ms. sume$