3192. Quod amores perversi originem usque ducant a veris
De his cum spiritibus loquutus, sicut amor conjugialis perversus, adulteria {1}, meretricatus, non existere possunt nisi a vero amore conjugiali, sed qui incidit in perversos, et ita fit, etiam amor erga liberos similiter, dum est in perversis est propter fines malos: tum qui quaerunt immortalitatem nec curant vitam famae causa, et perplura alia. 1748, 19 Sept.; (3193.) et {2} porro cum iis loquutus, quod similiter se habeat, ac bonum a coelo, in malum vertitur in mundo spirituum malorum, et quidem secundum cujusvis naturam: et adhuc manifestius, vita Domini influit in omnes, et usque in mundo spirituum malorum ita pervertitur ut non aliquod vestigium vitae animadvertatur, et quidem cum indefinita varietate, in obscuro isto non apparet quicquam, et quidem iis, qui talibus delectantur, apparet ut vitae jucundum, sic ut nesciant annon id vita, cum tamen est externum ita separatum ab internis. 1748, 19 Sept. Agnoverunt hoc spiritus, et videbant quod ita esset. @1 J.F.I. Tafel adulterii sed cf. indicem ad Adulteria et Conjugium$ @2 ms. Sept. et$