3196. Ostensum mihi est per manifestas ideas spirituales quomodo tales se praecipitant in diras mortes seu mortifera infernalia, ab una parte sistebatur jucunditas et felicitas, quomodo se aperit in felicitates perplures, et sic in felicitates intimiores, et versus coelum, cum omni libertate, sic ut non aliud desideret quam interius et intimius intrare in amorem conjugis, ita in coelum interius, intimius et intimum, felicitate ita ducente, invitante et desiderante, et quia amor talis, est liberrimum tale, nam ita ducit Dominus hominem ad semet, quare etiam nusquam tale delitium in universo datur quam amoris conjugialis, quod solum ab externis cognoscitur: quid non si interius tales sunt? estque {1} talis amor conjugialis coelum in terra; causa quod talis est prima est amor Domini erga Ecclesiam, tum est propagatio humani generis, quod est seminarium coeli, tum quoque est universi existentia et subsistentia, seu creatio et conservatio ex amore conjugiali. @1 ms. sunt; estque$