Spiritual Experiences (Buss) n. 3198

Previous Number Next Number See English 

3198. Quae autem observant debitum conjugiale, sed usque non amant maritos, sed eos vilipendunt, et tandem pro nihilo aestimant, significatae mihi primum per gallum, et postea per tigridem seu felem quandam obscuri coloris, in quo griseum parum, ita significatum quod tales ita incipiant sicut galli, multa loquendo, et increpando, postea in tigridum talium naturam vertuntur; et quia plures tales sunt, dicebatur quod liberos usque ament, sed hoc non est storge seu amor liberorum alius quam est brutorum, quae ita amant liberos, ut {1} quidem prae se, ita tales quoque, apud quas non est spirituale quoddam in naturali. 1748, 19 Sept. Tales quoque antrorsum paulum superius erant, in quibus ne quidem scintilla amoris conjugialis erat; etiam conjugiale inhibent, quia nihil est amoris talis, accedit quoque ut confirmans postea, quod sic imperare possint. @1 ms. et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church