Spiritual Experiences (Buss) n. 3206

Previous Number Next Number See English 

3206. De Gehenna

Gehenna apparet iis qui illuc appellunt sicut ignis, et quidem quod sicut ignis, ex calore inde effuso in faciem meam cognoscere datum est, spiritus dicebant {1} et lamentabantur, quod talis foetor ex ustis quasi ossibus et crinibus inde exhalet, ut non suffere possent, quidem quoque ad me allatus est, sed pusillum ejus sentiebam: ibi dolosissimi, cumprimis sirenes, qui per pietatis speciem intrant in aliorum animos, et dolosissime deludunt et seducunt, sic ut nusquam aliquis resistere possit, nisi Dominus eum tutetur, phalanges sirenum inde evolabant, et percipiebantur per crines et supremam capitis mei cutem, quam tremiscenter movebant: sunt tales quoque qui conjugiale pro nihilo aestimant, in persuasione summa, quod nihili sit, sic adulteria pro honesto reputant. Iterum ad nares sicut foetor ossium et crinium cum calore afflabat inde: tales innocentes maxime persequuntur et ad libidines, scortationes et dein adulteria sub praetextu honesti pelliciunt; ibi tales quoque sunt, et praecipue, qui in mundo aestimatae fuerint, quod vitam decoram egerint, pauci ex sorte inferiore; et ibi dulcedinem sentiunt, sicut in sua atmosphaera, quae talis, ut {2} postea in diros serpentes mutatur, qui pectora et membra earum genitalia mordent et exedunt, ut mihi referunt. Audivi eas inde cum pauci modo serpentes {3} inciperent {4} eo tangere, quod nihil curent, quia mortem oppetunt potius, quam ut jucunditatem atmosphaerae istius amittant; tali oestro percitae sunt venereo inhonestissimo. 1748, 19 Sept. @1 ms. diebant$ @2 ms. talis: ut$ @3 ms. serpentis ut videtur$ @4 imperfectum in ms.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church