3218. De trituratoria undulatione
Evigilatus, et supra caput meum sicut columna amplitudinis capitis, quae agebat sicut undulatio perforatoria, sic dum influeret, sicut ii qui intorquent se undulando crassiuscule per speciem {1} terebrationis {2}, quae primum caput quasi pertransiit, tum non ita, ad sensum, corpus, sed plantam sinistri pedis, quo pertigit, sic columnatim perterebrans, et hoc satis diu persistens; quaerebatur mente vel loquela quinam essent, dictum quod quaererent hic aliquem, qui penes me; hoc quoque mihi dictum; insinuatum quod essent ii qui in vita corporis sedulo perscrutantur cogitata aliorum {3}; sed nunc insinuatur, quod tales sint inter spiritus interiores qui animo gerunt, ut exstinguant animas aliorum, sed qui aliter ore profitentur. 1748, 21 Sept. @1 ms. specie$ @2 ms. terrebrationis$ @3 ms. aliis (vide indicem ad Caput et alibi)$