Spiritual Experiences (Buss) n. 3223
3223.
Cum sic staret subito ab eo evolabat spiritus parvus sicut infans, corpore humano simili, qui postquam versus superiora, super caput meum venit, mecum loquutus, nec tunc aliquid percepi quod malum:
tum de eodem loquutum cum spiritibus, quis is esset, et ubi corpus relictum quod apparuit sicut exutus amictus, num in hoc residua esset vita, quia interiora sic separata; dictum quod parvus is,
qui ab eo, esset spiritus ejus interior, cum quo tantum naturale sequeretur, quantum servum seu obsequens potuisset esse: quare loquutum numne {1} omnes mali ita possint existere, et sic venire in coelum,
sed dictum quod hoc contra ordinem seu (3224.) leges ordinis, ut homo amittat exteriora, tum quod tales quidem appareant angeli interioris coeli, sed quod usque retineant naturalia talia quae obsequuntur
et serva sunt, considerantes sic mundum spirituum ut corpus, sicut mundus spirituum considerat {2} corpus hominum ut suum; sic ordine. Nunc insinuatum, quod ea quae relicta apparent ut amictus,
similiter repraesententur {3} apud eos qui angeli interiores fiunt, sicut mihi quondam repraesentatum [vide 2692-93] quod vestes relictae in oculo sinistro, ibi reconditae; sed [ex eo,] quod inde
evocentur ordine ea, et naturalibus angelorum adjiciuntur, quae non obsequiosa sunt seu serva, inde fermentatio, et emissio e coelis, ut quoad ea quoque vastentur. @1 ms. numnes$ @2 ms. considerant$ @3
ms. repraesentetur$
This page is part of
© 2000-2001 The Academy of the New Church