3229. De Iride
Repraesentatae mihi species iridum, quae saepius prius visae ante oculos, nunc quoque, ubi in medio viride quoddam sicut herbaceum, et post id sicut {a} tellurem sol inconspicuus, sed illuminans id, et simul diffundens lucem circum circum, tam candidam et pulchram, ut non describi queat, non comparatio datur istius lucis cum luce diurna seu meridiana nostra; tunc in lucida ista circumferentia, variationes colorificae pulcherrimae, in lucido margaritico plano, quae variationes dantur indefinitae. 1748, 21 Sept. @a h.e. quasi$