Spiritual Experiences (Buss) n. 3249

Previous Number Next Number See English 

3249. Continuatio de ave, et de persuasione

Postea erat quidam qui ex inferiori, seu per pedes, sive per regionem lumborum, non scio, qui ascendebat intus in corpus usque ad pectus, et implebat corpus, qui primum erat talis, ut induceret persuasionem quod auferret quod mihi charissimum, per id quod {1} faceret me putare; mox tamen cum percipiebat hoc non potuisse, persuadebat quod esset Dominus, cum persuasione, quia tale fit cum spiritus non ex se sed ex Domino loquuntur, sed usque non credidi quod Dominus, is cum talis erat, auferebat avem pulchram, quae tunc circum me volabat; sic ut illud quod erat charissimum, quia tam multi cupiebant, auferret, sed avem mox remisit e manu liberam. @1 ms. quo$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church