3251. De Martis incolis
Martis incola apparuit, quia de ave loquutum, quos significare videtur, adhuc non aliter scio, is apparet sicut homo in mundo, sic ut percipiam eum et {1} videam obscure sicut hominem in corpore suo, quod cum miratus {2}, dicebat, quod aliter apparere nequeat, qui talis fuit in vita corporis, qui enim tales, ut incolae Martis, ii sunt spiritus corpore amicti, nec corpora sua curant, quia vix aliter reguntur ac spiritus, sic ut sciant se esse spiritus corpore amictos, quare post mortem corporis manet similis, tales etiam factos fuisse antiquissimae Ecclesiae viros et filios, si permansissent in statu integritatis, ut vocatur. @1 partim deletum in ms.$ @2 J.F.I. Tafel: "miratus pro mirati"$