3272. Quum exploraretur quae eorum natura, quia prorsus incognitum mihi, quod dari usquam possent spiritus, qui non morarentur in usu objectorum proximo, sed progressive ab hoc usu in nono gradu progressionis--quare {1} per exemplum idea capienda--unum {2} exemplum mihi quoque datum est, nempe cur id scire vellem, seu quinam usus ut id scirem? tunc illico dixi usum proximum, tum pratereundo usus progredientes, ad usum proximum, seu communem quendam, sed hoc non admittebant, dicentes quod postea veniat is usus, qui similiter progreditur ad nonum eorum; data {3} quoque est progressio, inde scire datum quod species multiplicandi usus in se quasi esset, usque dum ad eorum qualitates et quantitates venirent, et ibi acquiescebant, perceptio viva quoque tunc data mihi, per communicationem eorum naturae, quod tales sint. @1 ms. progressionis; quare$ @2 ms. capienda, unum$ @3 sic J.F.I. Tafel; ms. datum$