Spiritual Experiences (Buss) n. 3294

Previous Number Next Number See English 

3294. De quibusdam nudis

Quaedam earum, quae se insinuaverant consortiis bonorum, cognitae quod aliae essent, inde separatae apparebant iis nudae, sicut innocentiam suam testarentur, erant tales quae in vita corporis ex pluribus causis, sicut etiam ex infortuniis, se pias exhibuerunt, quae cum in eum statum remissae sunt, non dignosci possunt, quin {1} {a} tales fuerunt tunc in mundo, sed usque cum statui vitae suae communi restituuntur, sunt inter deceptrices, sicut etiam postea cum liberantur ab infortuniis in mundo: sed ab angelis usque dignoscuntur in cujuscunque pietatis statu sunt. 1748, 23 Sept. @1 J.F.I. Tafel quia$ @a vide annotationem a ad [184a]$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church