3298. Poena eorum talis erat, quod involverent eum panno laneo, a pedibus ad caput, et sic circumvolvendo suo modo, et postquam circumvolutus suo modo, tenebant manu nodum ligationis, et contorquendo, sic ut multo arctius ligaretur et contorqueretur, quam usquam alioquin vidi, et sic eum inter manus suas {1} convolvendo et per contritionis modum crudelem lacerando et discerpendo, quod {2} describi ita non potest, et involutio ista iterabatur aliquoties, emissus et involutus, et contritus, phantasiam quoque adjicere {3} quoque conabantur, sed percipiebam quod vis phantasiae tolleretur a Domino, ne sensum talem, qualem infligere conabantur, efficerent: cumque elapsus erat manibus eorum, aderat versus sinistrum aliquantum profundius alia cohors ejus spirituum, qui similiter eum tractare mihi visi, si quae differentia, non observavi; postquam iis elapsus alia (3299.) cohors eum tractabat crudeliter, sic ut reor usque dum quarta cohors, quae succedebat sic: et tandem liberatus, ad me venit, et nunc apud me, et tunc dictum eis, quod deus eorum esset, quem sic tractarent, et hoc ita manifeste, ut non negare possent; nam aderat, et si dubitarent, is confiteretur, et eum viderent praesentem, tum quod is esset, et quod ne hilum me tangerent. Angeli supra moderabantur omnia, sicut circa omnes poenas. @1 ms. suo ut videtur$ @2 ms. discerpendo; quod$ @3 ms. adjicere$