3307. De faemina quae promiscam venerem cupiebat
Erat faemina, quae nesciens quid debitum conjugiale, quod solum una uxor et unus maritus faciant conjugium, haec inventa, et explorata, quod talis, ut cuperet promiscuam venerem; ea quia dolosa simul castigata, per serpentem longam {1}, quae intrabat, et tunc quia non desistere volebat defendere, per serpentem quae linguam ejus abstulit; et postea missa est in Gehennam. 1748, 24 Sept. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. longum$