Spiritual Experiences (Buss) n. 3314

Previous Number Next Number See English 

3314. Postea loquebantur mecum ii qui ab antiquissima Ecclesia fuerunt, qui in altissimo, quo altius vix reor dari, dicentes quod inde essent, et ibi consociati, nescientes cur in ea altitudine, et quod raro alii ad eos venirent, nisi aliquoties aliunde, ut dicebant ex universo, sed a quibus non sciebant.

3314a. Porro de Domino cum iis loquutum, dicebant se non posse de Domino loqui, eorum ideae enim sunt coelestes et quia voci Domini inest idea spiritualis, tum etiam aliis ideis, quibus Dominus exprimitur, sicut Jesus et Christus, hoc nec ideo potuerunt percipere, quia obrutae erant {1} ideae naturalibus, quia nomina, cum autem repraesentatus mediator et regenerator, tunc {2} fere ad dimidium admittentes, agnoscebant, quia tunc coelestes ideae erant, quae dabant perceptionem. Dicebant, quod exspectaverint Dominum venturum, Qui salvaret universum genus humanum, sed modo ii tunc erant, qui vixerunt; cum antiquissima Ecclesia coepit declinare et perverti, iis tunc revelatio facta, (3315.) nam cum diceretur iis, num scirent quid significet, quod semen mulieris proculcaret caput serpentis [Gen. III: 15], dicebat unus quod is esset, qui hoc primum dixit, at quia societas erat, eis dictum, quod totus coetus ita communiter diceret, et exspectaret Dominum venturum in mundum Qui salvaret genus humanum, at antequam instruerentur, non admittere volebant, quod nasceretur homo, sed cum dictum quod non ex semine {3} viri, sed ex mulieris, et quod non natus ex semine viri, sed ex semine mulieris, sicut verba quoque dicunt, quod semen mulieris proculcaret caput serpentis, tunc agnoscebant, tametsi non facile, quia perceptionem habent hominis ex semine viri nati {4}. Dicebant porro, quod ab eo tempore nihil cogitaverint fere nisi de prole, sic ut eorum continuae delitiae essent conjuges amare ob prolem; quod quoque mihi ostensum, per id quod totius corporis (3316.) delitiae in vigilia et somno tenerent {5} regionem lumborum, et nihil avidius vellent quam procreare sobolem: et percipiebam quod ex causa, quia influebat ex adventu Domini in mundum, sic insinuatum, operante {6}; inde eorum intimae delitiae jucundissimae seu jucunditates delitosissimae, quae non aliter quam influerent {a}, sicut amor conjugialis et storge, ita una cum amore, non amplius conjugis interius, sed solum erga prolem, quare nunc percipio, quod amor conjugis perierit, et manserit in amore erga prolem, seu in storge; sicut etiam ab Ecclesia ista, et antiqua sequenti constare potest, quod nullam jucunditatem praetulerint amori prolis, quod ex multis constat; de quibus alibi, dignante Domino. @1 sic J.F.I. Tafel; ms. erat$ @2 J.F.I. Tafel tum$ @3 ms. simine$ @4 ms. natum sed J.F.I. Tafel naturi$ @5 ms. teneret$ @6 in ms. adventum in adventu et, ut apparet, operantem imperfecte in operante emendatum; inter punctum post insinuatum additum$ @a legerim influerent quam$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church